monumenta.ch > Cicero > 12 > Epistula 16b > Epistula 25 > Epistula 43 > Epistula 23 > Epistula 13b > Epistula 16d > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 22 > Epistula 21 > Epistula 23 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16f > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 13a > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 21 > Epistula 16a > Epistula 18 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 24
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 23 <<<     >>> Epistula 25

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 24

0 Scr. in Tusculano v Id. Quint a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi putaram. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? facies ergo ut sciam. quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor διφθεραι sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen ' αἰδέομαι Τρῶας' quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem. 2 de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. hoc fieri et oportet et opus est.
Cicero HOME