monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 31 > Epistula 22 > Epistula 19 > Epistula 39 > Epistula 47 > Epistula 17 > Epistula 15 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 17 <<< >>> Epistula 19
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 18
0 Scr. in Arpinati iv K. Quint a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 vides propinquitas quid habeat. nos vero conficiamus hortos. conloqui videbamur in Tusculano cum essem . tanta erat crebritas litterarum. sed id quidem iam erit. ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo πολυγραφώτατος numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν nisi forte Brutum, quem si non ζηλοτυπεῖς multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim, in primis maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes. sed haec coram.
Cicero HOME