monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 31 > Epistula 22 > Epistula 19 > Epistula 39 > Epistula 47 > Epistula 17
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 16 <<< >>> Epistula 18
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 17
0 Scr. in Arpinati v K. Quint a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 v Kal. exspectabam Roma aliquid; non imperassem igitur aliquid tuis. nunc eadem illa, quid Brutus cogitet, aut si aliquid egit, ecquid a Caesare. sed quid ista quae minus curo? Attica nostra quid agat scire cupio. etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto recens aliquid.
Cicero HOME