monumenta.ch > Cicero > Epistula 24 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 14-15 <<<     >>> Epistula 17

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 16

0 Scr. in Arpinati iv K Quint a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 nos cum flumina et solitudinem sequeremur quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris habebamus. illam Ἀκαδημικὴν σύνταξιν totam ad Varronem traduximus. primo fuit Catuli, Luculli, Hortensi; deinde quia παρὰ τὸ πρέπον videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem ἀπαιεδευσία sed in iis rebus ἀτριψία , simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone. nemini visa est aptior Antiochia ratio. 2 sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum. quid? Servilia iamne venit? Brutus ecquid agit et quando? de Caesare quid auditur? ego ad Nonas, quem ad modum dixi. tu cum Pisone, si quid poteris.
Cicero HOME