monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 1a > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 45 > Epistula 17 > Epistula 9 > Epistula 52 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 37 > Epistula 1 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 20 > Epistula 2b > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 1 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 14-15
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 13-14 <<< >>> Epistula 16
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 14-15
0 Scr. in Arpinati v K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te aliquid pertinet. nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor igitur consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt. 2 quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs te nullas acceperam; nec mirum. nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat. itaque ipse quod scriberem non habebam. quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem.
Cicero HOME