monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 1a > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 45 > Epistula 17 > Epistula 9 > Epistula 52 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 37 > Epistula 1 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 20 > Epistula 2b > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 1 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 14-15 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 38 > Epistula 4 > Epistula 46 > Epistula 8 > Epistula 3 > Epistula 8a > Epistula 30 > Epistula 7 > Epistula 19 > Epistula 13-14
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 12 <<<     >>> Epistula 14-15

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 13-14

0 Scr. in Arpinati vi K. Quint a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor. grandiores sunt omnino quam erant illi sed tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι nisi forte Brutum. id hercle restabat! sed tamen scire pervelim. libri quidem ita exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes [de academicis] frustra descripta sunt. multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora. 2 nunc autem ἀπορῶ quo me vertam. volo Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul ' αἰδέομαι Τρῶας' neque, si aliquid, potero μέμψιν effugere. aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. sed quid haec levia curamus? 3 Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit. sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. tamen exspecto novas. 4 Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes se et Sabinum Albium ad me venire. id ego plane nolo. hereditas tanti non est. et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. qua re nisi iam profecti sunt, retinebis homines. 5 de Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit praeterea scribes.
Cicero HOME