monumenta.ch > Cicero > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 20 > Epistula 21a > Epistula 51 > Epistula 27 > Epistula 14 > 19 > Epistula 18 > Epistula 20 > Epistula 11 > Liber I > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 14 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 14 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 10 > Epistula 50 > 2 > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 28 > 21 > Epistula 27 > Epistula 21 > Epistula 16a > Epistula 18 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 10 <<< >>> Epistula 12
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 11
0 Scr. in Arpinati ix K. Quint a. 709 (45) CICERO ATTICO SAL.1 ' Οὐ ταὐτὸν εἶδος' credebam esse facile; totum est aliud postea quam sum a te diiunctior. sed fuit faciendum ut et constituerem mercedulas praediorum et ne magnum onus observantiae Bruto nostro imponerem. posthac enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano. hoc autem tempore, cum ille me cotidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani. 2 tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me oporteat scribes. Pisonem, si poteris, convenies. vides quam maturum sit. sed tamen quod commodo tuo fiat.
Cicero HOME