monumenta.ch > Cicero > Epistula 24 > Epistula 12 > Epistula 28 > Epistula 8 > Epistula 2 > Epistula 15 > Epistula 2 > Epistula 17 > Epistula 14 > Epistula 32 > Epistula 8
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 7a <<< >>> Epistula 9
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 8
0 Scr. in Tusculano vi Id. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 plane nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fasciculum ad Vestorium deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano Nolanove venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Παναιτίου περὶ Προνοίας. te Idibus videbo cum tuis.
Cicero HOME