monumenta.ch > Cicero > Epistula 23 > Epistula 29 > Epistula 25 > 1 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 21 > Epistula 5 > 1 > Epistula 4 > Epistula 13a > 3 > Epistula 25 > Epistula 3 > Epistula 33 > Epistula 29 > Epistula 13b > Epistula 6 > 2 > Epistula 6 > Epistula 29 > 1 > Epistula 16 > Epistula 6 > Epistula 17 > Epistula 7a > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 29 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 6a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 6 <<< >>> Epistula 7
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 6a
0 Scr. in Titsculano prid. Non. Iun. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic spurius, qui nuperest, epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. sed non dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. atque hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misimus. illudque εὐλογώτατον, illum fratri in primis eius legatis fuisse. O operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis!
Cicero HOME