monumenta.ch > Cicero > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 3 > Epistula 18 > Epistula 3 > Epistula 45 > Epistula 4 > Epistula 41 > Epistula 14 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 3 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 19 > Epistula 15 > Epistula 4 > Epistula 4 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 15 > Epistula 6
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 5 <<<     >>> Epistula 6a

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 6

0 Scr. Asturae med. m. Mart., ut videtur, a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 de aquae ductu probe fecisti. Columniftum vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse a Camillo commutatam esse legem. 2 Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene. 3 quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum; sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi. iudiciali molestia ut caream videbis.
Cicero HOME