monumenta.ch > Cicero > Epistula 19 > Epistula 16 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 26 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 15 > Epistula 3 > Epistula 21 > Epistula 6 > Epistula 25 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 7 > Epistula 23 > Epistula 49 > Liber IV > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 3
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 2b <<< >>> Epistula 4
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 3
0 Scr. in Tusculano iii K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare. illud enim non accipio in bonam partem, quod ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quod dubites de nominibus istis. etenim Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. his igitur utendumespraes aliquando factus esset in his quidem tabulis. a me igitur omnia. quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus. de Crispo et mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum. 2 de Bruti adventu eram factus certior. attulerat enim ab eo Aegypta libertus litteras. misi ad te epistulam, quia commode scripta erat.
Cicero HOME