monumenta.ch > Cicero > Epistula 2b
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 2a <<<     >>> Epistula 3

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 2b

0 Scr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 cras igitur auctio Peducaei. Cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. sed tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam diu. multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim hominem desidero. a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.
Cicero HOME