monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 2
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 1 <<< >>> Epistula 2a
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 2
0 Scr. in Tusculano ix K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 gratior mihi celeritas tua quam ipsa res. quid enim indignius? sed iam ad ista obduruimus et humanitatem omnem exuimus. tuas litteras hodie exspectabam, nihil equidem ut ex iis novi; quid enim? verum tamen.
Cicero HOME