monumenta.ch > Cicero > Epistula 38 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > Epistula 28 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 24 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 52 > Epistula 53
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 52 <<<    

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 53

0 Scr. in Tusculano xi K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 ego etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non interpello. misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam dedisti.
Cicero HOME