monumenta.ch > Cicero > Epistula 43 > Epistula 24 > Epistula 40 > Epistula 46 > Epistula 28 > Epistula 44 > Epistula 34 > Epistula 49 > Epistula 18a > Epistula 21 > Epistula 38 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 47 > Epistula 25 > Epistula 26 > Epistula 23 > Epistula 39 > Epistula 31 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 18 > Epistula 27 > Epistula 50 > Epistula 15 > Epistula 51
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 50 <<<     >>> Epistula 52

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 51

0 Scr. in Tusculano xiii K. luit. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris. 2 de Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio. epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. Τοῦτο δὲ μηλώσῃ. 3 de Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere:
hoc metuere, alterum in metu non ponere.
sed et haec et multa alia coram. sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de Faberio sciamus.
Cicero HOME