monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 38 > Epistula 21 > Epistula 18a > Epistula 49
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 48 <<<     >>> Epistula 50

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 49

0 Scr. in Tusculano xiv K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses sed multo magis post discessum tuum sentio. quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me, quod licebit. 2 heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis 'agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi avi sui ut se defenderem,' causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. O tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! sed haec hactenus. 3 de Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim ad me scribas.
Cicero HOME