monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 38 > Epistula 21 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > 11 > Epistula 28 > Epistula 46
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 45 <<<     >>> Epistula 47

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 46

0 Scr. Asturae ld. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. 'quid ergo?' inquies, 'nihil litterae?' in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est. 2 tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem ut poteris.
Cicero HOME