monumenta.ch > Cicero > Epistula 38 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > Epistula 28 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 24 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 52 > Epistula 53 > Epistula 43 > Epistula 36 > Epistula 37a > Epistula 35 > Epistula 48 > Epistula 41 > Epistula 33 > Epistula 45
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 44 <<< >>> Epistula 46
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 45
0 Scr. in Tusculano xvi K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 de Attica optime. Ἀκηδία tua me movet, etsi scribis nihil esse. in Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui ἀνεκτότερα erant Asturae. nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. de Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris. Eum σύνναον Quirini malo quam salutis. tu vero pervulga Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium amici nostri probaretur, ὑπόθεσις vituperandi Catonis inrideretur.
Cicero HOME