monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 41 <<< >>> Epistula 43
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 42
0 Scr. Asturae vi Id. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. vi Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere. ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. itaque accepi vi Idus litteras tuas inanis. quid enim habebas quod scriberes? mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut nihil aliud, scire me novi te nihil habere. scripsisti tamen nescio quid de Clodia. Ubi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res sic ut secundum Othonem nihil magis. 2 sed neque hanc vendituram puto (delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit. sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus. 3 ego me hinc postridie id. exiturum puto sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. cum certum sciero, scribam ad te.
Cicero HOME