monumenta.ch > Cicero > Epistula 19 > Epistula 12 > Epistula 28 > Epistula 25 > Epistula 7 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 19 > Epistula 7 > Epistula 1 > Epistula 16 > Epistula 13 > Epistula 15 > Epistula 2 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 8 > Epistula 39 > Epistula 18 > Epistula 29 > Epistula 2 > Epistula 18 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 10 > Epistula 22 > Epistula 41
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 40 <<<     >>> Epistula 42

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 41

0 Scr. Asturae v Id. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; si abes aut afuturus es, quando rediturus esses. facies igitur certiorem. et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies. 2 scis quam sit φιλαίτιον συμφορά, minime in te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti. omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas. 3 si quaeris quid optem, primum a Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus aget iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem iam etiam gravius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo. sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una. 4 Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi πρόπλασμα videtur eius vituperationis quam Caesar scripsit de Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem. redeo ad fanum. nisi hac aestate absolutum erit quam vides integram restare, scelere me liberatum non putabo.
Cicero HOME