monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 11a > Epistula 23 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 33a > Epistula 16e > Epistula 21 > Epistula 29 > Epistula 24 > Liber II > Oratio 2 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 6a > Epistula 4 > Epistula 5 > 14 > Epistula 7 > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > 11 > 13 > 10 > Epistula 12 > Epistula 38a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 38 <<<     >>> Epistula 39

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 38a

0 Scr. Asturae Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere. 2 sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero. heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin venibunt, quid fieri possit videbimus. nam ille locus Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo. Clodiae sane placent sed non puto esse venalis. de Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. Κῦροςδ e mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.
Cicero HOME