monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 38
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 37a <<< >>> Epistula 38a
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 38
0 Scr. Asturae prid. Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam qui tuum commodum non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro. 2 Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed tamen ecquid impurius? O hominem cavendum! quamquam mihi quidemsed tenendus dolor est. tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes ali quid si vacabis.
Cicero HOME