monumenta.ch > Cicero > Epistula 18a > Epistula 16a > Epistula 12 > Epistula 37a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 37 <<<     >>> Epistula 38

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 37a

0 Scr. Asturae iii Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea novi. Litteras Narbone dedit xiiii Kal. Maias. tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis. multa mihi eij apoqewsin in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re etiam Othonem vide.
Cicero HOME