monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 38 > Epistula 21 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > 11 > Epistula 28 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 24 > 23 > Epistula 37
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 36 <<<     >>> Epistula 37a

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 37

0 Scr. Asturae iv Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 ate heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere. quod mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit; quae litterae mihi redditae sunt tertio decimo die. eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum. 2 de fano, si nihil mihi hortorum invenis, qui quidem tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem in villam qua re ante quam discedis, Othonem, si Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti .ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim certe vendere vult. si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero. qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus. 3 apud Terentiam tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi.
Cicero HOME