monumenta.ch > Cicero > Epistula 13 > Epistula 5 > Epistula 31 > Epistula 26 > Epistula 51 > Epistula 4 > Epistula 34 > Epistula 19 > Epistula 3 > Epistula 28 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 11 > Epistula 46 > Epistula 8b > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 30 > Epistula 50 > Epistula 15 > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 4 > Epistula 35
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 34 <<< >>> Epistula 36
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 35
s. Scr. fort. in suburbano Siccae K. vesp. aut mane vi Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, ἀλόγως fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer etiam atque etiam rogo magis quam a me ns aut pateris te rogari ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.
Cicero HOME