monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 38 > Epistula 21 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 33 <<<     >>> Epistula 35

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 34

0 Scr. Asturae iii K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me istuc venire; quod idem video tibi placere. cras igitur in Siccae suburbano. Inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore. 2 quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus. tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo. tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius loci detractionem fieri velit. quod enim scribis 'extremi,' vide ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum. Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam.
Cicero HOME