monumenta.ch > Cicero > Epistula 38 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > Epistula 28 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 24 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 52 > Epistula 53 > Epistula 43 > Epistula 36 > Epistula 37a > Epistula 35 > Epistula 48 > Epistula 41 > Epistula 33
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 32 <<<     >>> Epistula 34

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 33

0 Scr. Asturae vii K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare. is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut certa pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. scribes ad me igitur quicquid egeris. 2 vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo ut verear etiam ne quae culpa sit. sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. cura igitur; plura enim non possum.
Cicero HOME