monumenta.ch > Cicero > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 3 > Epistula 41 > Epistula 9a > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 17 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 45 > Epistula 20 > Epistula 21a > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 5 > Epistula 37 > Epistula 44 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 23 > Epistula 19 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 53 > Epistula 3 > Epistula 36 > Epistula 24 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 28 > Epistula 18 > Epistula 2 > Epistula 14 > Epistula 5 > Epistula 26 > Epistula 31
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 30 <<<     >>> Epistula 32

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 31

0 Scr. Asturae iv. K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum. 2 quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti quanti Egnatius illum velle tibi dixit. Magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.
Cicero HOME