monumenta.ch > Cicero > Epistula 13 > Epistula 5 > Epistula 31 > Epistula 26 > Epistula 51 > Epistula 4 > Epistula 34 > Epistula 19 > Epistula 3 > Epistula 28 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 11 > Epistula 46 > Epistula 8b > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 30
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 29 <<< >>> Epistula 31
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 30
0 Scr. Asturae vi Id. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. quod Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos videbitur. de Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium. 2 de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. Cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto.
Cicero HOME