monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 38 > Epistula 21 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > 11 > Epistula 28 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 24 > 23 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 52 > 22 > Epistula 53 > Epistula 43 > Epistula 36 > Epistula 37a > Epistula 35 > Epistula 48 > Epistula 41 > Epistula 33 > Epistula 45 > Epistula 32 > Epistula 29
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 28 <<< >>> Epistula 30
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 29
0 Scr. Asturae viii K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 Silius, ut scribis, hodie. cras igitur vel potius cum poteris scribes, si quid erit cum videris. nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem. quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut nunc est, mansurae videntur. 2 de hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis. sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de hac re quid tui consili sit. mihi persuasum est et eo magis quod idem intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi. cum bis communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri. si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. vel tu illud ἐγγήραμα, quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον putato. de illo Ostiensi nihil est cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est.
Cicero HOME