monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 25 <<<     >>> Epistula 27

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 26

0 Scr. Asturae xi K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum A. Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. tuis occupationibus ignosco eaeque mihi sunt notae. de voluntate tua ut simul simus vel studio potius et cupiditate non dubito. 2 de Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem illum mecum habere. sed mihi solitudo et recessus provincia est. quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero. praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus. cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille iucundus esse non possit? voluntas tamen eius mihi grata est. unam rem ad me scripsisti; de qua decrevi nihil tibi rescribere. spero enim me a te impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae salutem.
Cicero HOME