monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 38 > Epistula 21 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > 11 > Epistula 28 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 24
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 23 <<< >>> Epistula 25
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 24
0 Scr. Asturae xiii K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 bene fecit A. Silius qui transegerit. neque enim ei deesse volebam et quid possem timebam. de Ovia confice, ut scribis. de Cicerone tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire poteris. quaeras et ad me scribas velim. 2 et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P. Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea. item quaero de Regillo Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum. 3 Cispiana explicabis itemque Preciana. de Attica optime. et ei salutem dices et Piliae.
Cicero HOME