monumenta.ch > Cicero > Epistula 43 > Epistula 24 > Epistula 40 > Epistula 46 > Epistula 28 > Epistula 44 > Epistula 34 > Epistula 49 > Epistula 18a > Epistula 21 > Epistula 38 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 47 > Epistula 25 > Epistula 26 > Epistula 23 > Epistula 39 > Epistula 31 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 18a <<< >>> Epistula 20
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 19
0 Scr. Asturae prid. Id. Mart. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et Circeus aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. equidem iam nihil egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim video quod tam celebre esse possit. sed quos, coram videbimus, ita tamen ut hac aestate fanum absolutum sit. tu tamen cum Apella Chio confice de columnis. 2 de Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de iudicatu meo. de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere. de Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri. 3 Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere. 4 quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. vides et officium agi meum quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.
Cicero HOME