monumenta.ch > Cicero > Epistula 17
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 16 <<< >>> Epistula 18
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 17
0 Scr. Asturae iv Id. Mart. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a Laterense, Nasone, Laenate, Torquato, Strabone. iis velim meo nomine reddendas litteras cures gratum mihi eos fecisse. quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio. potest tamen fieri; sed scire certum velim), et appelles procuratores si tibi videtur. quamquam quid ad me? verum tamenPansae profectionem scribes cum scies. Atticam salvere iube et eam cura, obsecro, diligenter. Piliae salutem.
Cicero HOME