monumenta.ch > Cicero > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > 2 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15 > Epistula 50 > Epistula 27 > 15 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 15 <<< >>> Epistula 17
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 16
0 Scr. Asturae vi Id. Mart a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 te tuis negotiis relictis nolo ad me venire, ego potius accedam, si diutius impediere. etsi ne discessissem qui dem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuvaret. quod si esset aliquod levamen, id esset in te uno, et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. nunc tamen ipsum sine te esse non possum. sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. idem enim te impediret quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine; quam vereor ne Philippus tollat heri enim vesperi venerat. me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
Cicero HOME