monumenta.ch > Cicero > Epistula 10 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 11a > Epistula 23 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 33a > Epistula 16e > Epistula 21 > Epistula 29 > Epistula 24 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 6a > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 7 > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 38a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 51 > Epistula 15
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 14 <<< >>> Epistula 16
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 15
0 Scr. Asturae vii Id. Mart a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis. in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis. cum erit cui des, dabis.
Cicero HOME