monumenta.ch > Cicero > Epistula 43 > Epistula 24 > Epistula 40 > Epistula 46 > Epistula 28 > Epistula 44 > Epistula 34 > Epistula 49 > Epistula 18a > Epistula 21 > Epistula 38 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 47 > Epistula 25 > Epistula 26 > Epistula 23 > Epistula 39 > Epistula 31 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 18 > Epistula 27 > Epistula 50 > Epistula 15 > Epistula 51 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 38a > 2 > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 11 <<<     >>> Epistula 13

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 12

0 Scr. Asturae xvii K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 de dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est delegandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere. Insula Arpinas habere potest germanam ἀποθέωσιν ; sed vereor ne minorem τιμὴν habere videatur ἐκτοπισμός . est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero. 2 de Epicuro, ut voles; etsi μεθαρμόσομαι. in posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant. ad antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ. nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura.
Cicero HOME