monumenta.ch > Cicero > Epistula 43 > Epistula 24 > Epistula 40 > Epistula 46 > Epistula 28 > Epistula 44 > Epistula 34 > Epistula 49 > Epistula 18a > Epistula 21 > Epistula 38 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 47 > Epistula 25 > Epistula 26 > Epistula 23 > Epistula 39 > Epistula 31 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 10 <<<     >>> Epistula 12

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 11

0 Scr. in Tusculano m. interc. post. a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL.1 male de Seio. sed omnia humana tolerabilia ducenda. ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu. et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. de Pompei Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. sed adsum. coram igitur. obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio. commotiunculis συμπάσχω .
Cicero HOME