monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 11d > Epistula 13 > Epistula 17a > Epistula 17 > Epistula 11b > Epistula 19 > Epistula 32 > Epistula 13a > Epistula 29 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 11a > Epistula 23 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 33a > Epistula 16e > Epistula 21 > Epistula 29 > Epistula 24 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 6a > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 6a <<< >>> Epistula 8
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 7
0 Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL.1 quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi; breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. locutus sum cum eo liberalissime; quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. sed quid differo? exposui te ad me detulisse et quid vellet et quid requireret. velle Hispaniam, requirere liberalitatem. de liberalitate dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio. de Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem. non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria? deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur. vellem magis liberalitate uti mea quam sua libertate. sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. ego etiam atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo. magna res est; simplex est manere, illud anceps. verum videbimus. 2 de Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum.
Cicero HOME