monumenta.ch > Cicero > Epistula 12b > Epistula 11b > Epistula 2a > Epistula 4a > Epistula 11c > Epistula 16e > Epistula 5a > Epistula 6a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 6 <<<     >>> Epistula 7

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 6a

0 Scr. fort. in Tusculano in interc. priore a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL.1
Chremes, tantumne ab re tua est oti tibi,
ut etiam oratorem legas? macte virtute! mihi quidem gratum est et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos 'Aristophanem' reposueris pro 'Eupoli.' 4 Caesar autem mihi inridere visus est 'quaeso' illud tuum, quod erat et εὐπινὲς et urbanum. ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.
Cicero HOME