monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 11a > Epistula 23 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 33a > Epistula 16e > Epistula 21 > Epistula 29 > Epistula 24 > Liber II > Oratio 2 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 6a > Epistula 4 > Epistula 5 > 14 > Epistula 7 > Epistula 5a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 5 <<<     >>> Epistula 6

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 5a

0 Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 de Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda autem est natura, non facultas modo. de Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. etsi quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. Cum mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus. ad avium scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret. tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi. sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod videre videor quo modo agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.
Cicero HOME