monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 11d > Epistula 13 > Epistula 17a > Epistula 17 > Epistula 11b > Epistula 19 > Epistula 32 > Epistula 13a > Epistula 29 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 11a > Epistula 23 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 33a > Epistula 16e > Epistula 21 > Epistula 29 > Epistula 24 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 6a > Epistula 4 > Epistula 5
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 4 <<<     >>> Epistula 5a

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 5

0 Scr. in Tusculano in. m. Quint a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL.1 Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. addo etiam Philotimum tertium. O stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! fac non ad ' διψῶσαν κρήνην ' sed ad Πειρήνην eum venisse, ' ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ' in te ' κρήνῃ', ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα ἀποσκήψει; ; 2 sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.
Cicero HOME