monumenta.ch > Cicero > Epistula 42 > Epistula 4
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 3 <<<     >>> Epistula 5

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 4

0 Scr. in Tusculano xvii K. Quint a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL.1 O gratas tuas mihi iucundasque litteras! quid quaeris? restitutus est mihi dies festus. angebar enim quod Tiro ἐνερευθέστερον te sibi esse visum dixerat. addam igitur, ut censes, unum diem 2 sed de Catone πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est. non adsequor ut scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam ψιλῶς que velim gravitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα sit. sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam reliquerit. Horum quid est quod Aledio probare possimus? sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam.
Cicero HOME