monumenta.ch > Cicero > Epistula 43 > Epistula 24 > Epistula 40 > Epistula 46 > Epistula 28 > Epistula 44 > Epistula 34 > Epistula 49 > Epistula 18a > Epistula 21 > Epistula 38 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 47 > Epistula 25 > Epistula 26 > Epistula 23 > Epistula 39 > Epistula 31 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 18 > Epistula 27 > Epistula 50 > Epistula 15 > Epistula 51 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 38a > 2 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 3
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 2 <<< >>> Epistula 4
Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 3
0 Scr. in Tusculano iii Id. Iun. a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL.1 unum te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. audi igitur me hoc ἀγοητεύτως dicentem. ne vivam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum libenter, sed maka/rwnnhsoi tanti sunt ut sine te sim tot dies. qua re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem πάθει ; quod ita est profecto. sed velim scire hodiene statim de auctione et quo die venias. ego me interea cum libellis; ac moleste fero Vennoni me historiam non habere. sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) aut Vettieni condicione semissem. Σκέψαι igitur. ac vereor ne iste iam auctionem nullam faciat sed ludis factis Ἀτύπῳ subsidio currat, ne talis vir ἀλογηθῇ . sed μελήσει. tu Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae Tulliae quoque verbis plurimam.
Cicero HOME