monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 11d > Epistula 13 > Epistula 17a > Epistula 17 > Epistula 11b > Epistula 19 > Epistula 32 > Epistula 13a > Epistula 29 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 11a > Epistula 23 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 33a > Epistula 16e > Epistula 21 > Epistula 29 > Epistula 24 > Epistula 1
>>> Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 12, Epistula 2

Cicero, Ad Atticum, 12, Epistula 1

0 Scr. in Arpinati viii K. Dec. a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL.1 undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum. atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possim currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae. et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me si quid habebis. 2 cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui. reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis 'igniculum matutinum γεροντικόν', γεροντικώτερον est memoriola vacillare. ego enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die venissem, id est v Kal. Hoc igitur habebis, novi nihil. quid ergo opus erat epistula? quid, cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam? est profecto quiddam λέσχη , quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suavitatem.
Cicero HOME