monumenta.ch > Cicero > Epistula 2b > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 13-14 > Epistula 12c > Epistula 8a > Epistula 2a > Epistula 12 > Epistula 12a > Epistula 12 > Epistula 12b > Epistula 12a > Epistula 12 > Epistula 12d > Epistula 12b > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12a > Epistula 20 > Epistula 12 > Epistula 8a > 1 > Epistula 14 > 6 > Epistula 35-36 > Epistula 20 > 9 > 8 > Epistula 20
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 11, Epistula 19 <<<     >>> Epistula 21

Cicero, Ad Atticum, 11, Epistula 20

0 Scr. Brundisi xvi K. Sept a. 707 (47). CICERO ATTICO SAL.1 xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea Pieria C. Treboni libertus qui se Antiocheae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. quod ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. sed et alia timenda sunt ab aliis Quintisque, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. etiam Sallustio ignovit. 2 omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. is venit ut legiones in Siciliam traduceret. eo protinus iturum Caesarem Patris. quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer ex specto. vale. xvi Kal. Septembris.
Cicero HOME