monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > 2 > Epistula 46 > Epistula 11c > Epistula 28 > Epistula 15 > Epistula 10 > Epistula 47a > Epistula 10 > Epistula 44 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 22 > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 19 > Epistula 38 > Epistula 16 > Epistula 15a > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 22 > Epistula 18 > Epistula 42 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 11, Epistula 18 <<<     >>> Epistula 20

Cicero, Ad Atticum, 11, Epistula 19

0 Scr. Brundisi xi K Sext a. 707 (47). CICERO ATTICO SAL.1 cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non habebam. tu ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. verum tamen velim si quid erit, qualecumque erit, scribas. est autem unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe; sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est. 2 Philotimus dicitur id. Sext. nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus aliquid caveam qui nihil umquam cavi. vale. xi Kal. Sextil.
Cicero HOME