monumenta.ch > Cicero > Epistula 35 > Epistula 3 > Epistula 16 > Epistula 22 > Epistula 3 > Epistula 15 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 39 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 16 > Epistula 48 > Epistula 15 > Epistula 27 > Epistula 41 > Epistula 37a > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 27 > Epistula 13 > Epistula 23 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 44 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 14 > Epistula 12 > Epistula 20 > Epistula 20 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 11, Epistula 17a <<< >>> Epistula 19
Cicero, Ad Atticum, 11, Epistula 18
0 Scr. Brundisi xii K. Quint a. 707 (47). CICERO ATTICO SAL.1 de illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. Sive enim bellum in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe. 2 intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. nihil omnino iam exspecto nisi miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. qua re et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, ut poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. vale. xii Kal. Quintil.
Cicero HOME