monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 13 > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 18 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 11 > 11 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 13a > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 16f > Epistula 13 > Epistula 22 > Epistula 17 > 17 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 23 > Epistula 21 > Epistula 22 > Epistula 26 > Epistula 10 > Epistula 16d > Epistula 13b > Epistula 23 > Epistula 43 > Epistula 25 > Epistula 16b > Epistula 26 > Epistula 25 > 23 > 26 > Epistula 16 > Epistula 11a > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 45 > Epistula 11 > Epistula 17a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 11, Epistula 17 <<<     >>> Epistula 18

Cicero, Ad Atticum, 11, Epistula 17a

0 Scr. Brundisi xvii K. Quint. a. 707 (47). CICERO ATTICO SAL.1 ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem. itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus. Paeto, que ad modum consolandis scripsisti, putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse. 2 quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio. sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. ego tamen utar moderatione qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego. 3 te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est. illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras. ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis, quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse. quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim. dicitur enim per Nasidium emissus esse. id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. de HS X, ut scribis, faciam. vale. xvii Kal. Quintilis.
Cicero HOME