monumenta.ch > Cicero > Epistula 35 > Epistula 3 > Epistula 16 > Epistula 22 > Epistula 3 > Epistula 15 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 39 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 16 > Epistula 48 > Epistula 15 > Epistula 27 > Epistula 41 > Epistula 37a > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 27 > Epistula 13 > Epistula 23 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 44 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 14 > Epistula 12 > Epistula 20 > Epistula 20 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 11, Epistula 13 <<<     >>> Epistula 15

Cicero, Ad Atticum, 11, Epistula 14

0 Scr. Brundisii circ. vi K. Mai. a. 707 (47). CICERO ATTICO SAL.1 non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus. 2 de me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio. 3 Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS XXX potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. et advideo tamen exspecto; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; ibi facile est, quod quale sit hic gravius existimare. vale.
Cicero HOME